Carmi, Catullo, Versione di Latino, Quis hoc potest

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Quis hoc potest dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE QUIS HOC POTEST

Quis hoc potest videre, quis potest pati, nisi impudicus et vorax et aleo, Mamurram habere quod Comata Galliahabebat uncti et ultima Britannia? Et ille nunc superbus et superfluensperambulabit omnium cubilia, ut albulus columbus aut Adoneus? Cinaede Romule, haec videbis et feres? Es impudicus et vorax et aleo. Eone nomine, imperator unice, fuisti in ultima occidentis insula, ut ista vestra diffututa mentuladucenties comesset aut trecenties? Quid est alid sinistra liberalitas? Parum expatravit an parum helluatus est? Paterna prima lancinata sunt bona, secunda praeda Pontica, inde tertiaHibera, quam scit amnis aurifer Tagus: nunc Galliae timetur et Britanniae. Quid hunc malum fovetis? Aut quid hic potestnisi uncta devorare patrimonia? Eone nomine urbis opulentissimesocer generque, perdidistis omnia?