Carmi, Catullo, Versione di Latino, Quid facit

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Quid facit dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE QUID FACIT

Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore prurit, et abiectis pervigilat tunicis? Quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum? Ecquid scis quantum suscipiat sceleris? Suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys nec genitor Nympharum abluit Oceanus: nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra, non si demisso se ipse voret capite.