Carmi, Catullo, Versione di Latino, Pulcre convenit

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Pulcre convenit dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE PULCRE CONVENIT

Pulcre convenit improbis cinaedis, Mamurrae pathicoque Caesarique. Nec mirum: maculae pares utrisque, urbana altera et illa Formiana, impressae resident nec eluentur: morbosi pariter, gemelli utrique, uno in lecticulo erudituli ambo, non hic quam ille magis vorax adulter, rivales socii puellularum. Pulcre convenit improbis cinaedis.