Carmi, Catullo, Versione di Latino, Pisonis comites

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Pisonis comites dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE PISONIS COMITES

Pisonis comites, cohors inanis, aptis sarcinulis et expeditis, Verani optime tuque mi Fabulle, quid rerum geritis? Satisne cum istovappa frigoraque et famem tulistis? Ecquidnam in tabulis patet lucelliexpensum, ut mihi, qui meum secutuspraetorem refero datum lucello? O Memmi, bene me ac diu supinumtota ista trabe lentus irrumasti. Sed, quantum video, pari fuistiscasu: nam nihilo minore verpafarti estis. Pete nobiles amicos! At vobis mala multa di deaequedent, opprobria Romuli Remique.