Carmi, Catullo, Versione di Latino, Phaselus

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Phaselus dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE PHASELUS

Phaselus ille, quem videtis, hospites, ait fuisse navium celerrimus, neque ullius natantis impetum trabisnequisse praeterire, sive palmulisopus foret volare sive linteo. Et hoc negat minacis Hadriaticinegare litus insulasve CycladasRhodumque nobilem horridamque ThraciamPropontida trucemve Ponticum sinum, ubi iste post phaselus antea fuitcomata silva; nam Cytorio in iugoloquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, tibi haec fuisse et esse cognitissimaait phaselus: ultima ex originetuo stetisse dicit in cacumine, tuo imbuisse palmulas in aequore, et inde tot per impotentia fretaerum tulisse, laeva sive dexteravocaret aura, sive utrumque Iuppitersimul secundus incidisset in pedem; neque ulla vota litoralibus deissibi esse facta, cum veniret a marinovissimo hunc ad usque limpidum lacum. Sed haec prius fuere: nunc reconditasenet quiete seque dedicat tibi, gemelle Castor et gemelle Castoris.