Carmi, Catullo, Versione di Latino, Pedicabo vos
Di Redazione Studenti.Testo originale in latino della parte Pedicabo vos dei Carmi di Catullo
Orale maturità|Tracce svolte 1a prova|2a prova maturità 2022
|Ponti 2023| I promessi sposi| Podcast| Mappe concettuali| Date maturità 2023| Tema sul ritorno alla normalità dopo il coronavirus| Temi svolti|Riassunti dei libri
CARMI: PARTE PEDICABO VOS
Pedicabo ego vos et irrumabo, Aureli pathice et cinaede Furi, qui me ex versiculis meis putastis, quod sunt molliculi, parum pudicum. Nam castum esse decet pium poetamipsum, versiculos nihil necesse est; qui tum denique habent salem ac leporem, si sunt molliculi ac parum pudici, et quod pruriat incitare possunt, non dico pueris, sed his pilosisqui duros nequeunt movere lumbos. Vos, quod milia multa basiorumlegistis, male me marem putatis? Pedicabo ego vos et irrumabo.
- Vai alla parte Passer, deliciae meae puellae dei Carmi di Catullo
- Vai alla parte Phaselus dei Carmi di Catullo