Carmi, Catullo, Versione di Latino, O funde
Testo originale in latino della parte O funde dei Carmi di Catullo
CARMI: PARTE O FUNDE
O funde noster seu Sabine seu Tiburs (nam te esse Tiburtem autumant, quibus non estcordi Catullum laedere; at quibus cordi est,quovis Sabinum pignore esse contendunt), sed seu Sabine sive verius Tiburs, fui libenter in tua suburbanavilla, malamque pectore expuli tussim, non inmerenti quam mihi meus venter, dum sumptuosas appeto, dedit, cenas.nam, Sestianus dum volo esse conviva, orationem in Antium petitoremplenam veneni et pestilentiae legi. Hic me gravedo frigida et frequens tussisquassavit usque, dum in tuum sinum fugi, et me recuravi otioque et urtica. Quare refectus maximas tibi gratesago, meum quod non es ulta peccatum. Nec deprecor iam, si nefaria scriptaSesti recepso, quin gravedinem et tussimnon mihi, sed ipsi Sestio ferat frigus, qui tunc vocat me, cum malum librum legi.