Carmi, Catullo, Versione di Latino, O dulci

Testo originale in latino della parte O dulci dei Carmi di Catullo

Carmi, Catullo, Versione di Latino, O dulci
getty-images

CARMI: PARTE O DULCI

O dulci iucunda viro, iucunda parenti, salve, teque bona Iuppiter auctet ope, ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne olim, cum sedes ipse senex tenuit, quamque ferunt rursus gnato servisse maligne, postquam es porrecto facta marita sene. Dic agedum nobis, quare mutata feraris in dominum veterem deseruisse fidem. Non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum) culpa mea est, quamquam dicitur esse mea, nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam: verum istius populi ianua qui te facit, qui quacumque aliquid reperitur non bene factum ad me omnes clamant: ianua, culpa tua est.

Un consiglio in più