Carmi, Catullo, Versione di Latino, Non ideo

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Non ideo dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE NON IDEO

Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore,quod te cognossem bene constantemve putarem aut posse a turpi mentem inhibere probro;sed neque quod matrem nec germanam esse videbam hanc tibi, cuius me magnus edebat amor. et quamvis tecum multo coniungerer usu, non satis id causae credideram esse tibi. tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni culpa est, in quacumque est aliquid sceleris.