Carmi, Catullo, Versione di Latino, Noli admirari

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Noli admirari dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE NOLI ADMIRARI

Noli admirari, quare tibi femina nulla, Rufe, velit tenerum supposuisse femur, non si illam rarae labefactes munere vestis aut perluciduli deliciis lapidis. Laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur valle sub alarum trux habitare caper. Hunc metuunt omnes, neque mirum: nam mala valde est bestia, nec quicum bella puella cubet. Quare aut crudelem nasorum interfice pestem, aut admirari desine cur fugiunt.