Carmi, Catullo, Versione di Latino, Ni te plus

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Ni te plus dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE NI TE PLUS

Ni te plus oculis meis amarem, iucundissime Calve, munere istoodissem te odio Vatiniano: nam quid feci ego quidve sum locutus, cur me tot male perderes poetis? Isti di mala multa dent clienti, qui tantum tibi misit impiorum.quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertummunus dat tibi Sulla litterator, non est mi male, sed bene ac beate, quod non dispereunt tui labores. Di magni, horribilem et sacrum libellum! Quem tu scilicet ad tuum Catullummisti, continuo ut die periret, Saturnalibus, optimo dierum! Non non hoc tibi, false, sic abibit. Nam si luxerit ad librariorumcurram scrinia, Caesios, Aquinos, Suffenum, omnia colligam venena. Ac te his suppliciis remunerabor. Vos hinc interea valete abiteilluc, unde malum pedem attulistis, saecli incommoda, pessimi poetae.