Carmi, Catullo, Versione di Latino, Lugete

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Lugete dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE LUGETE

Lugete, o Veneres Cupidinesque, et quantum est hominum venustiorum: passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae, quem plus illa oculis suis amabat. Nam mellitus erat suamque noratipsam tam bene quam puella matrem, nec sese a gremio illius movebat, sed circumsiliens modo huc modo illucad solam dominam usque pipiabat. Qui nunc it per iter tenebricosumilluc, unde negant redire quemquam. At vobis male sit, malae tenebrae. Orci, quae omnia bella devoratis: tam bellum mihi passerem abstulistiso factum male! O miselle passer! Tua nunc opera meae puellaeflendo turgiduli rubent ocelli.