Carmi, Catullo, Versione di Latino, Iucundum

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Iucundum dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE IUCUNDUM

Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem hunc nostrum inter nos perpetuumque fore. Di magni, facite ut vere promittere possit, atque id sincere dicat et ex animo, ut liceat nobis tota perducere vita aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.