Carmi, Catullo, Versione di Latino, Ille mi par

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Ille mi par dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE ILLE MI PAR

Ille mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare divos, qui sedens adversus identidem te spectat et auditdulce ridentem, misero quod omniseripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super milingua sed torpet, tenuis sub artusflamma demanat, sonitu suoptetintinant aures, gemina et teguntur lumina nocte. Otium, Catulle, tibi molestum est: otio exsultas nimiumque gestis: otium et reges prius et beatas perdidit urbes.