Carmi, Catullo, Versione di Latino, Iam ver

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Iam ver dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE IAM VER

Iam ver egelidos refert tepores, iam caeli furor aequinoctialisiucundis Zephyri silescit aureis. Linquantur Phrygii, Catulle, campi Nicaeaeque ager uber aestuosae: ad claras Asiae volemus urbes. Iam mens praetrepidans avet vagari, iam laeti studio pedes vigescunt. O dulces comitum valete coetus, longe quos simul a domo profectosdiversae variae viae reportant.