Carmi, Catullo, Versione di Latino, Hesterno

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Hesterno dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE HESTERNO

Hesterno, Licini, die otiosimultum lusimus in meis tabellis, ut convenerat esse delicatos: scribens versiculos uterque nostrumludebat numero modo hoc modo illoc, reddens mutua per iocum atque vinum. Atque illinc abii tuo leporeincensus, Licini, facetiisque, ut nec me miserum cibus iuvaretnec somnus tegeret quiete ocellos, sed toto indomitus furore lectoversarer, cupiens videre lucem, ut tecum loquerer, simulque ut essem. At defessa labore membra postquamsemimortua lectulo iacebant, hoc, iucunde, tibi poema feci, ex quo perspiceres meum dolorem. Nunc audax cave sis, precesque nostras, oramus, cave despuas, ocelle, ne poenas Nemesis reposcat a te. Est vehemens dea: laedere hanc caveto.