Carmi, Catullo, Versione di Latino, Gellius, 89

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Gellius, 89 dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE GELLIUS, 89

Gellius est tenuis: quid ni? Cui tam bona mater tamque valens vivat tamque venusta sorortamque bonus patruus tamque omnia plena puellis cognatis, quare is desinat esse macer? Qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est, quantumvis quare sit macer invenies.