Carmi, Catullo, Versione di Latino, Gellius, 74

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Gellius, 74 dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE GELLIUS, 74

Gellius audierat patruum obiurgare solere, si quis delicias diceret aut faceret. Hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam uxorem, et patruum reddidit Arpocratem. Quod voluit fecit: nam, quamvis irrumet ipsum nunc patruum, verbum non faciet patruus.