Carmi, Catullo, Versione di Latino, Furi et Aureli

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Furi et Aureli dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE FURI ET AURELI

Furi et Aureli comites Catulli,sive in extremos penetrabit Indos,litus ut longe resonante Eoa tunditur unda,sive in Hyrcanos Arabesve molles,seu Sagas sagittiferosve Parthos,sive quae septemgeminus colorat aequora Nilus,sive trans altas gradietur Alpes,Caesaris visens monimenta magni,Gallicum Rhenum horribile aequor ulti- mosque Britannos,omnia haec, quaecumque feret voluntascaelitum, temptare simul parati,pauca nuntiate meae puellae non bona dicta.cum suis vivat valeatque moechis,quos simul complexa tenet trecentos,nullum amans vere, sed identidem omnium ilia rumpens;nec meum respectet, ut ante, amorem,qui illius culpa cecidit velut pratiultimi flos, praetereunte postquam tactus aratro est.