Carmi, Catullo, Versione di Latino, Furi, 23

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Furi, 23 dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE FURI, 23

Furi, cui neque servus est neque arcanec cimex neque araneus neque ignis,verum est et pater et noverca, quorumdentes vel silicem comesse possunt,est pulcre tibi cum tuo parenteet cum coniuge lignea parentis.nec mirum: bene nam valetis omnes,pulcre concoquitis, nihil timetis,non incendia, non graves ruinas,non facta impia, non dolos veneni,non casus alios periculorum.atque corpora sicciora cornuaut siquid magis aridum est habetissole et frigore et esuritione.quare non tibi sit bene ac beate?a te sudor abest, abest saliva,mucusque et mala pituita nasi.hanc ad munditiem adde mundiorem,quod culus tibi purior salillo est,nec toto decies cacas in anno;atque id durius est faba et lapillis.quod tu si manibus teras fricesque,non umquam digitum inquinare posseshaec tu commoda tam beata, Furi,noli spernere nec putare parvi,et sestertia quae soles precaricentum desine: nam sat es beatus.