Carmi, Catullo, Versione di Latino, Flavi

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Flavi dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE FLAVI

Flavi, delicias tuas Catullo,ni sint illepidae atque inelegantes,velles dicere nec tacere posses.verum nescio quid febriculosiscorti diligis: hoc pudet fateri.nam te non viduas iacere noctesnequiquam tacitum cubile clamatsertis ac Syrio fragrans olivo,pulvinusque peraeque et hic et illeattritus, tremulique quassa lectiargutatio inambulatioque.nam in ista praevalet nihil tacere.cur? non tam latera ecfututa pandas,ni tu quid facias ineptiarum.quare, quidquid habes boni malique,dic nobis. volo te ac tuos amoresad caelum lepido vocare versu.