Carmi, Catullo, Versione di Latino, Egnatius
Di Redazione Studenti.Testo originale in latino della parte Egnatius dei Carmi di Catullo
Calendario scolastico 2022-23
Che succede in Iran? La spiegazione facile|Ponti 2023| I promessi sposi| Podcast| Mappe concettuali| Date maturità 2023| Tema sul ritorno alla normalità dopo il coronavirus| Temi svolti|Riassunti dei libri
CARMI: PARTE EGNATIUS
Egnatius, quod candidos habet dentes,renidet usque quaque. si ad rei ventum estsubsellium, cum orator excitat fletum,renidet ille; si ad pii rogum fililugetur, orba cum flet unicum mater,renidet ille. quidquid est, ubicumque est,quodcumque agit, renidet: hunc habet morbum,neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum. quare monendum est te mihi, bone Egnati. si urbanus esses aut Sabinus aut Tibursaut pinguis Vmber aut obesus Etruscusaut Lanuvinus ater atque dentatusaut Transpadanus, ut meos quoque attingam,aut quilubet, qui puriter lavit dentes,tamen renidere usque quaque te nollem:nam risu inepto res ineptior nulla est. nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,quod quisque minxit, hoc sibi solet manedentem atque russam defricare gingivam,ut quo iste vester expolitior dens est,hoc te amplius bibisse praedicet loti.