Carmi, Catullo, Versione di Latino, Dicebas

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Dicebas dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE DICEBAS

Dicebas quondam solum te nosse Catullum, Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem.dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam, sed pater ut gnatos diligit et generos.nunc te cognovi: quare etsi impensius uror, multo mi tamen es vilior et levior. qui potis est, inquis? quod amantem iniuria talis cogit amare magis, sed bene velle minus.