Carmi, Catullo, Versione di Latino, Commendo tibi

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Commendo tibi dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE COMMENDO TIBI

Commendo tibi me ac meos amores,Aureli. veniam peto pudentem,ut, si quicquam animo tuo cupisti,quod castum expeteres et integellum,conserves puerum mihi pudice,non dico a populo-- nihil veremuristos, qui in platea modo huc modo illucin re praetereunt sua occupati--verum a te metuo tuoque peneinfesto pueris bonis malisque.quem tu qua lubet, ut lubet movetoquantum vis, ubi erit foris paratum:hunc unum excipio, ut puto, pudenter.quod si te mala mens furorque vecorsin tantam impulerit, sceleste, culpam,ut nostrum insidiis caput lacessasa tum te miserum malique fati!quem attractis pedibus patente portapercurrent raphanique mugilesque.