Carmi, Catullo, Versione di Latino, Cinaede Thalle

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Cinaede Thalle dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE CINAEDE THALLE

Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillovel anseris medullula vel imula oricilla vel pene languido senis situque araneoso,idemque, Thalle, turbida rapacior procella,cum luna mulierarios ostendit oscitantes,remitte pallium mihi meum, quod involasti,sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,inepte, quae palam soles habere tamquam avita.quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte, ne laneum latusculum manusque mollicellas inusta turpiter tibi flagella conscribillent, et insolenter aestues, velut minuta magno deprensa navis in mari, vesaniente vento.