Carmi, Catullo, Versione di Latino, Carme 97
Di Redazione Studenti.Testo originale in latino della parte 97 dei Carmi di Catullo
Calendario scolastico 2022-23
Bonus libri scolastici 2022/2023|Ponti 2023| I promessi sposi| Podcast| Mappe concettuali| Date maturità 2023| Tema sul ritorno alla normalità dopo il coronavirus| Temi svolti|Riassunti dei libri
CARMI: CARME 97
Non (ita me di ament) quicquam referre putavi, utrumne os an culum olfacerem Aemilio. Nilo mundius hoc, nihiloque immundius illud, verum etiam culus mundior et melior: nam sine dentibus est. Hic dentis sesquipedalis, gingivas vero ploxeni habet veteris, praeterea rictum qualem diffissus in aestu meientis mulae cunnus habere solet. Hic futuit multas et se facit esse venustum, et non pistrino traditur atque asino? Quem siqua attingit, non illam posse putemus aegroti culum lingere carnificis?