Carmi, Catullo, Versione di Latino, Caelius

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Caelius dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE CAELIUS

Caelius Aufillenum et Quintius Aufillenam flos Veronensum depereunt iuvenum,hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur, illud fraternum vere dulce sodalicium.cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis perspecta ex igni est unica amicitia,cum vesana meas torreret flamma medullas. sis felix, Caeli, sis in amore potens.