Carmi, Catullo, Versione di Latino, Annales

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Annales dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE ANNALES

Annales Volusi, cacata carta,votum solvite pro mea puella.nam sanctae Veneri Cupidiniquevovit, si sibi restitutus essemdesissemque truces vibrare iambos,electissima pessimi poetaescripta tardipedi deo daturaminfelicibus ustulanda lignis.et hoc pessima se puella viditiocose lepide vovere divis.nunc o caeruleo creata ponto,quae sanctum Idalium Vriosque apertos quaeque Ancona Cnidumque harundinosamcolis quaeque Amathunta quaeque Golgosquaeque Durrachium Hadriae tabernam,acceptum face redditumque votum,si non illepidum neque invenustum est.at vos interea venite in ignem,pleni ruris et inficetiarum.annales Volusi, cacata carta.