Carmi, Catullo, Versione di Latino, Amabo

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Amabo dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE AMABO

Amabo, mea dulcis Ipsitilla,meae deliciae, mei lepores,iube ad te veniam meridiatum.et si iusseris, illud adiuvato,ne quis liminis obseret tabellam,neu tibi lubeat foras abire,sed domi maneas paresque nobisnovem continuas fututiones.verum si quid ages, statim iubeto:nam pransus iaceo et satur supinuspertundo tunicamque palliumque.