Carmi, Catullo, Versione di Latino, Adeste, hendecasyllabi

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino della parte Adeste, hendecasyllabi dei Carmi di Catullo

CARMI: PARTE ADESTE, HENDECASYLLABI

Adeste, hendecasyllabi, quot estisomnes undique, quotquot estis omnes.iocum me putat esse moecha turpis,et negat mihi nostra redditurampugillaria, si pati potestis.persequamur eam et reflagitemus.quae sit, quaeritis? illa, quam videtisturpe incedere, mimice ac molesteridentem catuli ore Gallicani.circumsistite eam, et reflagitate.