Apologia, Apuleio, Versione di Latino, parte 04-06
Di Redazione Studenti.Testo originale in latino della parte 04-06 dell'Apologia di Apuleio
Calendario scolastico 2022-23
Che succede in Iran? La spiegazione facile|Ponti 2023| I promessi sposi| Podcast| Mappe concettuali| Date maturità 2023| Tema sul ritorno alla normalità dopo il coronavirus| Temi svolti|Riassunti dei libri
APOLOGIA: PARTE 04-06
[4] Audisti ergo paulo prius in principio accusationis ita dici: 'accusamus apud te philosophum formonsum et tam Graece quam Latine' -- pro nefas -- 'disertissimum'. Nisi fallor enim, his ipsis verbis accusationem mei ingressus est Tannonius Pudens, homo vere ille quidem non disertissimus. Quod utinam tam grauia formae et facundiae crimina vere mihi opprobrasset; non difficile ei respondissem quod [H]omericus Alexander Hectori: $ou)/ toi a)po/blht' E)STI\ QEW=N E)RIKUDE/A DW=RA, $O(/SSA KEN AU)TOI\ DW=SIN, E(KW\N D' OU)K A)/N TIS E(/LOITO, [Non reicendum est optima dona deorom, quae ipsi donant, non habens unus haec desiderat]munera deum gloriosissima nequaquam aspernanda; quae tamen ab ipsis tribui sueta multis volentibus non obtingunt. Haec ego de forma respondissem. Praeterea: licere etiam philosophis esse voltu liberali; Pythagoram, qui primum se esse philosophum nuncuparit, eum sui saeculi excellentissima forma fuisse; item Zenonem illum antiquum Velia oriundum, qui primus omnium sollertissimo artificio [argumenta] ambifariam dissolverit, eum quoque Zenonem longe decorissimum fuisse, ut Plato autumat; itemque multos philosophos ab ore honestissimos memoriae prodi, qui gratiam corporis morum honestamentis ornaverint. Sed haec defensio, ut dixi, aliquam multum a me remota est, cui praeter formae mediocritatem continuatio etiam litterati laboris omnem gratiam corpore deterget, habitudinem tenuat, sucum exsorbet, colorem obliterat, vigorem debilitat. Capillus ipse, quem isti aperto mendacio ad lenocinium decoris promissum dixere, vides quam sit amoenus ac delicatus, horrore implexus atque impeditus, stuppeo tomento adsimilis et inaequaliter hirtus et globosus et congestus, prorsum inenodabilis diutina incuria non modo comendi, sed saltem expediendi et discriminandi: satis ut puto crinium crimen, quod illi quasi capitale intenderunt, refutatur. [5] De eloquentia vero, si qua mihi fuisset, neque mirum neque invidiosum deberet videri, si ab ineunte aeuo unis studiis litterarum ex summis viribus deditus omnibus aliis spretis uoluptatibus ad hoc aeui haud sciam anne super omnis homines impenso labore diuque noctuque cum despectu et dispendio bonae valetudinis eam quaesissem.
- Vai al testo della parte 01-03 dell'Apologia di Apuleio
- Vai al testo della parte 13-15 dell'Apologia di Apuleio