Apologia, Apuleio, Versione di Latino, parte 01-03
Di Redazione Studenti.Testo originale in latino della parte 01-03 dell'Apologia di Apuleio
Calendario scolastico 2022-23
Che succede in Iran? La spiegazione facile|Ponti 2023| I promessi sposi| Podcast| Mappe concettuali| Date maturità 2023| Tema sul ritorno alla normalità dopo il coronavirus| Temi svolti|Riassunti dei libri
APOLOGIA: PARTE 01-03
[I] Certus equidem eram proque vero obtinebam, Maxime Cl(audi) quique in consilio estis, Sicinium Aemilianum, senem notissimae temeritatis, accusationem mei prius apud te coeptam quam apud se cogitatam penuria criminum solis conuiciis impleturum; quippe insimulari quiuis innocens potest, revinci nisi nocens non potest. Quo ego uno praecipue confisus gratulor medius fidius, quod mihi copia et facultas te iudice optigit purgandae apud imperitos philosophiae et probandi mei; quanquam istae calumniae ut prima specie graves, ita ad difficultatem defensionis repentinae fvere. Nam, ut meministi, dies abhinc quintus an sextus est, cum me causam pro uxore mea Pudentilla aduersus Granios agere aggressum de composito necopinantem patroni eius incessere maledictis et insimulare magicorum maleficiorum ac denique necis Pontiani priuigni mei coepere. Quae ego cum intellegerem non tam crimina iudicio quam obiectamenta iurgio prolata, ultro eos ad accusandum crebris flagitationibus provocavi. Ibi vero Aemilianus cum te quoque acrius motum et ex uerbis rem factam videret, quaerere occepit ex diffidentia latibulum aliquod temeritati. [II] Igitur Pontianum fratris sui filium, quem paulo prius occisum a me clamitarat, postquam ad subscribendum compellitur, ilico oblitus est; de morte cognati adolescentis subito tacere[m]. Tanti criminis descriptione [ne] tamen omnino desistere videretur, calumnia[m] magiae, quae facilius infamatur quam probatur, eam solum sibi delegit ad accusandum. Ac ne id quidem de professo audet, verum postera die dat libellum nomine priuigni mei Sicini Pudentis admodum pveri et adscribit se ei assistere, nouo more per alium lacessendi, scilicet ut optentu eius aetatulae ipse insimulationis falsae non plecteretur. Quod tu cum sollertissime animaduertisses et iccirco eum denuo iussisses proprio nomine accusationem delatam sustinere, pollicitus ita facturum ne sic quidem quitus est ut comminus ageret percelli, set iam et aduersum te contumaciter eminus calumniis velitatur. Ita totiens ab accusandi periculo profugus in assistendi venia perseveravit.