Ai Familiari, Cicerone, Versione di Latino, Marco Cicerone figlio al suo carissimo Tirone

Di Redazione Studenti.

Testo originale in Latino del Libro 16; parte 21, Marco Cicerone figlio al suo carissimo Tirone, de Ai Familiari di Cicerone

AI FAMILIARI: LIBRO 16; PARTE 21, MARCO CICERONE FIGLIO AL SUO CARISSIMO TIRONE

Quum vehementer tabellarios exspectarem quotidie, aliquando venerunt post diem quadragesimum [et] sextum, quam a vobis discesserant; quorum mihi fuit adventus optatissimus. nam, quum maximam cepissem laetitiam ex humanissimi et carissimi patris epistula, tum vero iucundissimae tuae litterae cumulum mihi gaudii attulerunt. Itaque me iam non poenitebat intercapedinem scribendi fecisse, sed potius laetabar; fructum enim magnum humanitatis tuae capiebam ex silentio mearum litterarum. Vehementer igitur gaudeo te meam sine dubitatione accepisse excusationem. Gratos tibi optatosque esse, qui de me rumores afferuntur, non dubito, mi dulcissime Tiro, praestaboque et enitar, ut in dies magis magisque haec nascens de me duplicetur opinio: quare, quod polliceris, te bucinatorem fore existimationis meae, firmo id constantique animo facias licet; tantum enim mihi dolorem cruciatumque attulerunt errata aetatis meae, ut non solum animus a factis, sed aures quoque a commemoratione abhorreant: cuius te sollicitudinis et doloris participem fuisse notum exploratumque est mihi; nec id mirum; nam quum omnia mea causa velles mihi successa, tum etiam tua, socium enim te meorum commodorum semper esse volui. Quoniam igitur tum ex me doluisti, nunc ut duplicetur tuum ex me gaudium, praestabo. Cratippo me scito non ut discipulum, sed ut filium esse coniunctissimum; nam quum audio illum libenter, tum etiam propriam eius suavitatem vehementer amplector: sum totos dies cum eo noctisque saepenumero partem; exoro enim, ut mecum quam saepissime coenet. Hac introducta consuetudine saepe inscientibus nobis et coenantibus obrepit sublataque severitate philosophiae humanissime nobiscum iocatur. Quare da operam, ut hunc talem, tam iucundum, tam excellentem virum videas quam primum. Nam quid ego de Bruttio dicam? quem nullo tempore a me patior discedere, cuius quum frugi severaque est vita, tum etiam iucundissima convictio; non est enim seiunctus iocus a filolagai et quotidiana sujhtÆsei. Huic ego locum in proximo conduxi et, ut possum, ex meis angustiis illius sustento tenuitatem. Praeterea declamitare Graece apud Cassium institui; Latine autem apud Bruttium exerceri volo. Utor familiaribus et quotidianis convictoribus, quos secum Mytilenis Cratippus adduxit, hominibus et doctis et illi probatissimis. Multum etiam mecum est Epicrates, princeps Atheniensium, et Leonides et horum ceteri similes. De Gorgia autem quod mihi scribis, erat quidem ille in quotidiana declamatione utilis, sed omnia postposui, dummodo praeceptis patris parerem, diarrÆdhn enim scripserat, ut eum dimitterem statim. tergiversari nolui, ne mea nimia spoudØ suspicionem ei aliquam importaret, deinde illud etiam mihi sucurrebat, grave esse me de iudicio patris iudicare; tuum tamen studium et consilium gratum acceptumque est mihi. Excusationem angustiarum tui temporis accipio; scio enim, quam soleas esse occupatus. Emisse te praedium vehementer gaudeo feliciterque tibi rem istam evenire cupiohoc loco me tibi gratulari noli mirari; eodem enim fere loco tu quoque emisse te fecisti me certiorem. Habes deponendae tibi sunt urbanitates; rusticus Romanus factus es. Quomodo ego mihi nunc ante oculos tuum iucundissimum conspectum propono? videor enim videre ementem te rusticas res, cum villico loquentem, in lacinia servantem ex mensa secunda semina. Sed, quod ad rem pertinet, me tum tibi defuisse aeque ac tu doleo; sed noli dubitare, mi Tiro, quin te sublevaturus sim, si modo fortuna me, praesertim quum sciam communem nobis emptum esse istum fundum. De mandatis quod tibi curae fuit, est mihi gratum. sed peto a te, ut quam celerrime mihi librarius mittatur, maxime quidem Graecus; multum mihi enim eripitur operae in exscribendis hypomnematis. Tu velim in primis cures, ut valeas, ut una sumfilologeðn possimus. Antherum tibi commendo. Vale.