Ai Familiari, Cicerone, Versione di Latino, Decimo Bruto a Giunio Bruto e a Cassio
Di Redazione Studenti.Testo originale in Latino del Libro 11; parte 01, Decimo Bruto a Giunio Bruto e a Cassio, de Ai Familiari di Cicerone
Orale maturità|Tracce svolte 1a prova|2a prova maturità 2022
|Ponti 2023| I promessi sposi| Podcast| Mappe concettuali| Date maturità 2023| Tema sul ritorno alla normalità dopo il coronavirus| Temi svolti|Riassunti dei libri
AI FAMILIARI: LIBRO 11; PARTE 01, DECIMO BRUTO A GIUNIO BRUTO E A CASSIO
Quo in statu simus, cognoscite: heri vesperi apud me Hirtius fuit; qua mente esset Antonius, demonstravit, pessima scilicet et infidelissima. nam se neque mihi provinciam dare posse aiebat neque arbitrari tuto in urbe esse quemquam nostrum: adeo esse militum concitatos animos et plebis; quod utrumque esse falsum puto vos animadvertere atque illud esse verum, quod Hirtius demonstrabat, timere eum, ne, si mediocre auxilium dignitatis nostrae habuissemus, nullae partes his in re publica relinquerentur. Cum in his angustiis versarer, placitum est mihi, ut postularem legationem liberam mihi reliquisque nostris, ut aliqua causa proficiscendi honesta quaereretur. Hoc se impetraturum pollicitus est, nec tamen impetraturum confido: tanta est hominum insolentia et nostri insectatio; ac, si dederint, quod petimus, tamen paullo post futurum puto ut hostes iudicemur aut aqua et igni nobis interdicatur. ?Quid ergo est,' inquis, ?tui consili? Dandus est locus fortunae: cedendum ex Italia, migrandum Rhodum aut aliquo terrarum arbitror. Si melior casus fuerit, revertemur Romam; si mediocris, in exsilio vivemus; si pessimus, ad novissima auxilia descendemus. Succurret fortasse hoc loco alicui vestrum, cur novissimum tempus exspectemus potius, quam nunc aliquid moliamur. Quia, ubi consistamus, non habemus praeter Sex, Pompeium et Bassum Caecilium, qui mihi videntur hoc nuntio de Caesare allato firmiores futuri; satis tempore ad eos accedemus, ubi, quid valeant, scierimus. Pro Cassio et te, si quid me velitis recipere, recipiam; postulat enim hoc Hirtius ut faciam. Rogo vos quam primum mihi rescribatis nam non dubito, quin de his rebus ante horam quartam Hirtius certiorem me sit facturus : quem in locum convenire possimus, quo me velitis venire, rescribite. Post novissimum Hirtii sermonem placitum est mihi postulare, ut liceret nobis Romae esse publico praesidio: quod illos nobis concessuros non puto; magnam enim invidiam iis faciemus. Nihil tamen non postulandum putavi, quod aequum esse statuerem.
- Vai al testo del Libro 05; 04, Cicerone al console Metello Nepote, de Ai Familiari di Cicerone
- Vai al testo del Libro 16; 21, Marco Cicerone figlio al suo carissimo Tirone, de Ai Familiari di Cicerone