Ai Familiari, Cicerone, Versione di Latino, Cicerone a Terenzia e Tullia, Libro 14; 19-20

Testo originale in latino del Libro 14; parte 19-20, Cicerone a Terenzia e Tullia, de Ai Familiari di Cicerone

Ai Familiari, Cicerone, Versione di Latino, Cicerone a Terenzia e Tullia, Libro 14; 19-20
ansa

AI FAMILIARI: LIBRO 14; PARTE 19-20, CICERONE A TERENZIA E TULLIA

19. In maximis meis doloribus excruciat me valetudo Tulliae nostrae, de qua nihil est quod ad te plura scribam; tibi enim aeque magnae curae esse certo scio. Quod me proprius vultis accedere, video ita esse faciendum: etiam ante fecissem, sed me multa impediverunt, quae ne nunc quidem expedita sunt.Sed a Pomponio exspecto litteras, quas ad me quam primum perferendas cures velim. Da operam, ut valeas. 20. In Tusculanum nos venturos putamus aut Nonis aut postridie: ibi ut sint omnia parataplures enim fortasse nobiscum erunt et, ut arbitror, diutius ibi commorabimur. labrum si in balineo non est, ut sit, item cetera, quae sunt ad victum et ad valetudinem necessaria. Vale. K, Oct ; de Venusino.

Un consiglio in più