Ai Familiari, Cicerone, Versione di Latino, Cicerone a Terenzia e Tullia, Libro 14; 07-12
Testo originale in latino del Libro 14; parte 07-12, Cicerone a Terenzia e Tullia, de Ai Familiari di Cicerone
AI FAMILIARI: LIBRO 14; PARTE 07-12, CICERONE A TERENZIA E TULLIA
07. Omnes molestias et sollicitudines, quibus et te miserrimam habui et, id quod mihi molestissimum est, Tulliolam, quae nobis nostra vita dulcior est, deposui et eieci.quid causae autem fuerit, postridie intellexi, quam a vobis discessi: xolØn xraton noctu eieci. statim ita sum levatus, ut mihi deus aliquis medicinam fecisse videatur, cui quidem tu deo, quemadmodum soles, pie et caste satisfacies, id est Apollini et Aesculapio. Navem spero nos valde bonam habere; in eam simulatque conscendi, haec scripsi. Deinde conscribam ad nostros familiares multas epistulas, quibus te et Tulliolam nostram diligentissime commendabo. Cohortarer vos, quo animo fortiore essetis, nisi vos fortiores cognossem quam quemquam virum. Et tamen eiusmodi spero negotia esse, ut et vos istic commodissime sperem esse et me aliquando cum similibus nostri rem publicam defensuros. Tu primum valetudinem tuam velim cures; deinde, si tibi videbitur, villis iis utare, quae longissime aberunt a militibus. Fundo Arpinati bene poteris uti cum familia urbana, si annona carior fuerit. Cicero bellissimus tibi salutem plurimam dicit. Etiam atque etiam vale. D VII Idus Iun. 08. Si vales, bene est, ego valeo. Valetudinem tuam velim cures diligentissime; nam mihi et scriptum et nuntiatum est te in febrim subito incidisse. Quod celeriter me fecisti de Caesaris litteris certiorem, fecisti mihi gratum. Item posthac, si quid opus erit, si quid acciderit novi, facies, ut sciam. Cura, ut valeas. D IIII Non Iun. 09. Ad ceteras meas miserias accessit dolor et Dolabellae valetudine et de Tulliae. Omnino de omnibus rebus nec quid consilii capiam nec quid faciam scio. Tu velim tuam et Tulliae valetudinem cures. Vale. 10. Quid fieri placeret, scripsi ad Pomponium serius quam oportuit: cum eo si locuta eris, intelliges, quid fieri velim; apertius scribi, quoniam ad illum scripseram, necesse non fuit. De ea re et de ceteris rebus quam primum velim nobis litteras mittas. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. VII Idus Quinctiles. 11. Tullia nostra venit ad me pr Idus Iun.cuius summa virtute et singulari humanitate graviore etiam sum dolore affectus nostra factum esse negligentia, ut longe alia in fortuna esset, atque eius pietas ac dignitas postulabat. Nobis erat in animo Ciceronem ad Caesarem mittere et cum eo Cn Sallustium.si profectus erit, faciam te certiorem. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. XVII K Quinctiles. 12. Quod nos in Italiam salvos venisse gaudes, perpetuo gaudeas velim; sed perturbati dolore animi magnisque iniuriis metuo ne id consilii ceperimus, quod non facile explicare possimus. Qaure, quantum potes, adiuva; quid autem possis, mihi in mentem non venit. In viam quod te des hoc tempore, nihil est: et longum est iter et non tutum et non video, quid prodesse possis, si veneris. Vale. D pr, Non, Nov, Brundisio.