Ad Brutum, Cicerone, Versione di Latino, Libro 02; 03-04
Di Redazione Studenti.Testo originale in Latino del Libro 02; paragrafi 03-04 delle Epistulae ad Brutum di Cicerone
Calendario scolastico 2022-23
Ponti 2023|Migliori calcolatrici scientifiche|I promessi sposi| Podcast| Mappe concettuali| Date maturità 2023| Tema sul ritorno alla normalità dopo il coronavirus| Temi svolti|Riassunti dei libri
AD BRUTUM: LIBRO 02; PARAGRAFI 03-04
03. Litteras tuas valde exspecto, quas scripsisti post nuntios nostrarum rerum et de morte Treboni. Non enim dubito quin mihi consilium tuum explices. Indigno scelere et civem optimum amisimus et provinciae possessione pulsi sumus, quam recuperari facile est neque minus turpe aut flagitiosum erit post recuperari. [2] Antonius adhuc est nobiscum, sed medius fidius et moveor hominis precibus et timeo ne illum aliquorum furor excipiat. Plane aestuo. Quod si scirem quid tibi placeret, sine sollicitudine essem; id enim optimum esse persuasum esset mihi. Qua re quam primum fac me certiorem quid tibi placeat. [3] Cassius noster Syriam, legiones Syriacas habet ultro quidem a Murco et a Marcio et ab exercitu ipso arcessitus. Ego scripsi ad Tertiam sororem et matrem ne prius ederent hoc quod optime ac felicissime gessit Cassius quam tuum consilium cognovissent tibique visum esset. [4] Legi orationes duas tuas, quarum altera Kal Ian usus es, altera de litteris meis, quae habita est abs te contra Calenum. Nunc scilicet hoc exspectas dum eas laudem. Nescio animi an ingeni tui maior in his libellis laus contineatur; iam concedo ut vel Philippici vocentur, quod tu quadam epistula iocans scripsisti. [5] Duabus rebus egemus, Cicero, pecunia et supplemento; quarum altera potest abs te expediri ut aliqua pars militum istinc mittatur nobis vel secreto consilio adversus Pansam vel actione in senatu, altera quo magis est necessaria neque meo exercitui magis quam reliquorum, hoc magis doleo Asiam nos amisisse; quam sic vexari a Dolabella audio ut iam non videatur crudelissimum eius facinus interfectio Treboni. Vetus Antistius me tamen pecunia sublevavit. [6] Cicero, filius tuus, sic mihi se probat industria, patientia, labore, animi magnitudine, omni denique officio ut prorsus numquam dimittere videatur cogitationem cuius sit filius. Qua re quoniam efficere non possum ut pluris facias eum qui tibi est carissimus, illud tribue iudicio meo ut tibi persuadeas non fore illi abutendum gloria tua ut adipiscatur honores paternos.
04. Datis mane a d in id April Scaptio litteris eodem die tuas accepi Ka April Dyrrhachio datas vesperi. Itaque mane prid Id Apr, cum a Scaptio certior factus essem non esse eos profectos quibus pridie dederam et statim ire, hoc paululum exaravi ipsa in turba matutinae salutationis. [2] De Cassio laetor et rei publicae gratulor, mihi etiam qui repugnante et irascente Pansa sententiam dixerim ut Dolabellam bello Cassius persequeretur. Et quidem audacter dicebam sine nostro senatus consulto iam illud eum bellum gerere. De te etiam dixi tum quae dicenda putavi. Haec ad te oratio perferetur, quoniam te video delectari Philippicis nostris. [3] Quod me de Antonio consulis, quoad Bruti exitum cognorimus custodiendum puto. Ex iis litteris quas mihi misisti, Dolabella Asiam vexare videtur et in ea se gerere taeterrime. Compluribus autem scripsisti Dolabellam a Rhodiis esse exclusum. Qui si ad Rhodum accessit, videtur mihi Asiam reliquisse. Id si ita est, istic tibi censeo commorandum; sin eam semel cepit, mihi crede, non erit id Apr at in Asiam censeo persequendum. Nihil mihi videris hoc tempore melius acturus. [4] Quod egere te duabus necessariis rebus scribis, supplemento et pecunia, difficile consilium est. Non enim mihi occurrunt facultates quibus uti te posse videam praeter illas quas senatus decrevit, ut pecunias a civitatibus mutuas sumeres. De supplemento autem non video quid fieri possit. Tantum enim abest ut Pansa de exercitu suo aut dilectu tibi aliquid tribuat, ut etiam moleste ferat tam multos ad te ire voluntarios, quo modo equidem credo, quod iis rebus quae in Italia decernuntur nullas copias nimis magnas esse arbitretur, quo modo autem multi suspicantur, ne te quidem nimis firmum esse velit; quod ego non suspicor. [5] Quod scribis te ad Tertiam sororem scripsisse ut ne prius ederent ea quae gesta a Cassio essent quam mihi visum esset, video te veritum esse, id quod verendum fuit, ne animi partium Caesaris, quo modo etiam nunc partes appellantur, vehementer commoverentur.