Ad Brutum, Cicerone, Versione di Latino, Libro 01; 18
Di Redazione Studenti.Testo originale in Latino del Libro 01; paragrafo 18 delle Epistulae ad Brutum di Cicerone
Calendario scolastico 2022-23
Ponti 2023|Migliori calcolatrici scientifiche|I promessi sposi| Podcast| Mappe concettuali| Date maturità 2023| Tema sul ritorno alla normalità dopo il coronavirus| Temi svolti|Riassunti dei libri
AD BRUTUM: LIBRO 01; PARAGRAFO 18
Cum saepe te litteris hortatus essem ut quam primum rei publicae subvenires in Italiamque exercitum adduceres neque id arbitrarer dubitare tuos necessarios, rogatus sum a prudentissima et diligentissima femina, matre tua, cuius omnes curae ad te referuntur et in te consumuntur ut venirem ad se a d VIII Kal Sextilis. Quod ego, ut debui, sine mora feci. Cum autem venissem, Casca aderat et Labeo et Scaptius. At illa rettulit quaesivitque quidnam mihi videretur, arcesseremusne te atque id tibi conducere putaremus an tardare et commorari te melius esset. [2] respondi id quod sentiebam, et dignitati et existimationi tuae maxime conducere te primo quoque tempore ferre praesidium labenti et inclinatae paene rei publicae. Quid enim abesse censes mali in eo bello, in quo victores exercitus fugientem hostem persequi noluerint et in quo incolumis imperator honoribus amplissimis fortunisque maximis, coniuge, liberis, vobis adfinibus ornatus bellum rei publicae indixerit? Quid dicam in tanto senatus populique consensu, cum tantum resideat intra muros mali? [3] Maximo autem, cum haec scribebam, adficiebar dolore quod, cum me pro adulescentulo ac paene puero res publica accepisset vadem, vix videbar quod promiseram praestare posse. Est autem gravior et difficilior animi et sententiae maximis praesertim in rebus pro altero quam pecuniae obligatio. Haec enim solvi potest et est rei familiaris iactura tolerabilis; rei publicae quod spoponderis, quem ad modum solvas, nisi is dependi facile patitur pro quo spoponderis? [4] Quamquam et hunc, ut spero, tenebo multis repugnantibus. Videtur enim esse indoles, sed flexibilis aetas multique ad depravandum parati; qui splendore falsi honoris obiecto aciem boni ingeni praestringi posse confidunt. Itaque ad reliquos hic quoque labor mihi accessit ut omnis adhibeam machinas ad tenendum adulescentem ne famam subeam temeritatis. Quamquam quae temeritas est? Magis enim illum pro quo spopondi quam me ipsum obligavi; nec vero paenitere potest rem publicam me pro eo spopondisse, qui fuit in rebus gerendis cum suo ingenio tum mea promissione constantior.
- Vai al testo del Libro 01; 16 delle Epistulae ad Brutum di Cicerone
- Vai al testo del Libro 02; 01-02 delle Epistulae ad Brutum di Cicerone