Ad Brutum, Cicerone, Versione di Latino, Libro 01; 07-08

Testo originale in Latino del Libro 01; paragrafi 07-08 delle Epistulae ad Brutum di Cicerone

Ad Brutum, Cicerone, Versione di Latino, Libro 01; 07-08
ansa

AD BRUTUM: LIBRO 01; PARAGRAFI 07-08

07. L Bibulus quam carus mihi esse debeat, nemo melius iudicare potest quam tu cuius tantae pro re publica contentiones sollicitudinesque fuerunt. Itaque vel ipsius virtus vel nostra necessitudo debet conciliare te illi. Quo minus multa mihi scribenda esse arbitror. Voluntas enim te movere debet nostra, si modo iusta est aut pro officio necessario suscipitur. Is Pansae locum petere constituit. Eam nominationem a te petimus. Neque coniunctiori dare beneficium quam nos tibi sumus neque digniorem nominare potes quam Bibulum. [2] De Domitio et Apuleio quid attinet me scribere, cum ipsi per se tibi commendatissimi sint? Apuleium vero tu tua auctoritate sustinere debes. Sed Domitius in sua epistula celebrabitur. Bibulum noli dimittere e sinu tuo, tantum iam virum ex quanto, crede mihi, potest evadere qui vestris paucorum respondeat laudibus.

08. Multos tibi commendabo et commendem necesse est. Optimus enim quisque vir et civis maxime sequitur tuum iudicium tibique omnes fortes viri dare operam et studium volunt, nec quisquam est quin ita existimet, meam apud te et auctoritatem et gratiam valere plurimum. [2] sed C Nasenniun, municipem Suessanum, tibi ita commendo ut neminem diligentius. Cretensi bello Metello imperatore octavum principem duxit, postea in re familiari occupatus fuit, hoc tempore cum rei publicae partibus tum tua excellenti dignitate commotus voluit per te aliquid auctoritatis adsumere. Fortem virum, Brute, tibi commendo, frugi hominem et, si quid ad rem pertinet, etiam locupletem. Pergratum mihi erit si eum ita tractaris ut merito tuo mihi gratias agere possit 

Un consiglio in più