Ad Brutum, Cicerone, Versione di Latino, Libro 01; 04a
Testo originale in Latino del Libro 01; paragrafo 04a delle Epistulae ad Brutum di Cicerone
AD BRUTUM: LIBRO 01; PARAGRAFO 04a
Nunc, Cicero, nunc agendum est ne frustra oppressum esse Antonium gavisi simus neu semper primi cuiusque mali excidendi causa sit ut aliud renascatur illo peius. [2] Nihil iam neque opinantibus aut patientibus nobis adversi evenire potest in quo non cum omnium culpa tum praecipue tua futura sit, cuius tantam auctoritatem senatus ac populus Romanus non solum esse patitur sed etiam cupit quanta maxima in libera civitate unius esse potest; quam tu non solum bene sentiendo sed etiam prudenter tueri debes. Prudentia porro, quae tibi superest, nulla abs te desideratur nisi modus in tribuendis honoribus. Alia omnia sic adsunt ut eum quolibet antiquorum comparari possint tuae virtutes; unum hoc a grato animo liberalique profectum cautiorem ac moderatiorem liberalitatem desiderat. Nihil enim senatus cuiquam dare debet quod male cogitantibus exemplo aut praesidio sit. Itaque timeo de consulatu ne Caesar tuus altius se ascendisse putet decretis tuis quam inde, si consul factus sit, sit descensurus. [3] Quod si Antonius ab alio relictum regni instrumentum occasionem regnandi habuit, quonam animo fore putas si quis auctore non tyranno interfecto sed ipso senatu putet se imperia quaelibet concupiscere posse? Qua re tum et facilitatem et providentiam laudabo tuam cum exploratum habere coepero Caesarem honoribus quos acceperit extraordinariis fore contentum. 'Alienae igitur' inquies 'culpae me reum subicies?' Prorsus alienae, si provideri potuit ne exsisteret! Quod utinam inspectare possis timorem de illo meum! [4] His litteris scriptis consulem te factum audivimus. Tum vero incipiam proponere mihi rem publicam iustam et iam suis nitentem viribus si istuc videro. Filius valet et in Macedoniam cum equitatu praemissus est. Idibus Maiis ex castris