Ad Attico, Cicerone, Versione di Latino, Libro 14; 04
Di Redazione Studenti.Testo originale in latino del Libro 14; paragrafo 04 delle Epistulae ad Atticum di Cicerone
Calendario scolastico 2020-21
Podcast|Mappe concettuali|Tema sul coronavirus|Temi svolti|Riassunti dei libri|Bonus 500 € 18enni
AD ATTICO: LIBRO 14; PARAGRAFO 04
Numquid putas me Lanuvi? ac ego te istic cotidie aliquid novi suspicor. tument negotia. nam cum Matius, quid censes ceteros? equidem doleo, quod numquam in ulla civitate accidit non una cum libertate rem publicam reciperatam. horribile est quae loquantur, quae minitentur. ac vereor Gallica etiam bella, ipse Sextus quo evadat. sed omnia licet concurrant, Idus Martiae consolantur. nostri autem, quod per ipsos confici potuit, gloriosissime et magnificentissime confecerunt; reliquae res opes et copias desiderant, quas nullas habemus. haec ego ad te. tu, si quid novi (nam cotidie aliquid exspecto), confestim ad me et, si novi nihil, nostro more tamen ne patiamur intermitti litterulas, equidem non committam.
- Vai al testo del Libro 14; 01 delle Epistulae ad Atticum di Cicerone
- Vai al testo del Libro 14; 08 delle Epistulae ad Atticum di Cicerone