Ad Attico, Cicerone, Versione di Latino, Libro 14; 01

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino del Libro 14; paragrafo 01 delle Epistulae ad Atticum di Cicerone

AD ATTICO: LIBRO 14; PARAGRAFO 01

Deverti ad illum de quo tecum mane. 'etenim si ille tali ingenio exitum non reperiebat, quis nunc reperiet’?quid quaeris? perisse omnia aiebat (quod haud scio an ita sit; verum ille gaudens) adfirmatque minus diebus xx tumultum Gallicum. in sermonem se post Idus Martias praeterquam Lepido venisse nemini. ad summam non posse istaec sic abire. O prudentem Oppium! qui nihilo minus illum desiderat, sed loquitur nihil quod quemquam bonum offendat. sed haec hactenus. [2] tu, quaeso, quicquid novi (multa autem exspecto) scribere ne pigrere, in his de Sexto satisne certum, maxime autem de Bruto nostro. de quo quidem ille ad quem deverti, Caesarem solitum dicere, ' Magni refert hic quid velit, sed quicquid vult valde vult'; idque eum animadvertisse cum pro Deiotaro Nicaeae dixerit; valde vehementer eum visum et libere dicere. atque etiam (ut enim quidque succurrit libet scribere) proxime, cum Sesti rogatu apud eum fuissem exspectaremque sedens quoad vocarer, dixisse eum, 'ego dubitem quin summo in odio sim quom M Cicero sedeat nec suo commodo me convenire possit? atqui si quisquam est facilis, hic est ; tamen non dubito quin me male oderit. haec et eius modi multa. sed ad propositum: quicquid erit non modo magnum sed etiam parvum scribes. equidem nihil intermittam.