Ad Attico, Cicerone, Versione di Latino, Libro 07; 10
Di Redazione Studenti.Testo originale in latino del Libro 07; paragrafo 10 delle Epistulae ad Atticum di Cicerone
Orale maturità|Tracce svolte 1a prova|2a prova maturità 2022
|Ponti 2023| I promessi sposi| Podcast| Mappe concettuali| Date maturità 2023| Tema sul ritorno alla normalità dopo il coronavirus| Temi svolti|Riassunti dei libri
AD ATTICO: LIBRO 07; PARAGRAFO 10
Subito consilium cepi ut ante quam luceret exirem, ne qui conspectus fieret aut sermo, lictoribus praesertim laureatis. de reliquo neque hercule quid agam neque quid acturus sim scio; ita sum perturbatus temeritate nostri amentissimi consili. tibi vero quid suadeam quoius ipse consilium exspecto? Gnaeus noster quid consili ceperit capiatve nescio, adhuc in oppidis coartatus et stupens. omnes, si in Italia consistat, erimus una; sin cedet, consili res est. adhuc certe, nisi ego insanio, stulte omnia et incaute. tu, quaeso, crebro ad me scribe vel quod in buccam venerit.
- Vai al testo del Libro 04; 01 delle Epistulae ad Atticum di Cicerone
- Vai al testo del Libro 14; 01 delle Epistulae ad Atticum di Cicerone