Ad Attico, Cicerone, Versione di Latino, Libro 03; 25-27
Testo originale in latino del Libro 03; paragrafi 25-27 delle Epistulae ad Atticum di Cicerone

AD ATTICO: LIBRO 03; PARAGRAFI 25-27
25. Post tuum a me discessum litterae mihi Roma adlatae sunt ex quibus perspicio nobis in hac calamitate tabescendum esse.Neque enim (sed bonam in partem accipies) si ulla spes salutis nostrae subesset, tu pro tuo amore in me hoc tempore discessisses. sed ne ingrati aut ne omnia velle nobiscum una interire videamur, hoc omitto; illud abs te peto des operam, id quod mihi adfirmasti, ut te ante Kalendas Ianuarias ubicumque erimus sistas. 26. Litterae mihi a Quinto fratre cum senatus consulto quod de me est factum adlatae sunt.Mihi in animo est legum lationem exspectare et, si obtrectabitur, utar auctoritate senatus et potius vita quam patria carebo.Tu, quaeso, festina ad nos venire. 27. Ex tuis litteris et ex re ipsa nos funditus perisse video. te oro ut quibus in rebus tui mei indigebunt nostris miseriis ne desis. ego te, ut scribis, cito videbo.