Ad Attico, Cicerone, Versione di Latino, Libro 02; 08
Di Redazione Studenti.Testo originale in latino del Libro 02; paragrafo 08 delle Epistulae ad Atticum di Cicerone
Calendario scolastico 2022-23
Che succede in Iran? La spiegazione facile|Ponti 2023| I promessi sposi| Podcast| Mappe concettuali| Date maturità 2023| Tema sul ritorno alla normalità dopo il coronavirus| Temi svolti|Riassunti dei libri
AD ATTICO: LIBRO 02; PARAGRAFO 08
Epistulam cum a te avide exspectarem ad vesperum, ut soleo, ecce tibi nuntius pueros venisse Roma!Voco, quaero ecquid litterarum. negant. 'quid ais?' inquam 'nihilne a Pomponio?' perterriti voce et vultu confessi sunt se accepisse sed excidisse in via. quid quaeris?Permoleste tuli; nulla enim abs te per hos dies epistula inanis aliqua re utili et suavi venerat. Nunc si quid in ea epistula quam ante diem xvi Kal Maias dedisti fuit historia dignum, scribe quam primum, ne ignoremus; sin nihil praeter iocationem, redde id ipsum. et scito Curionem adulescentem venisse ad me salutatum. valde eius sermo de Publio cum tuis litteris congruebat; ipse vero mirandum in modum 'reges odisse superbos. 'peraeque narrabat incensam esse iuventutem neque ferre haec posse. bene habemus nos, si in his spes est; opinor, aliud agamus. ego me do historiae; quamquam licet me Saufeium putes esse. nihil me est inertius. Sed cognosce itinera nostra, ut statuas ubi nos visurus sis. in Formianum volumus venire parilibus; inde, quoniam putas praetermittendum nobis esse hoc tempore cratera illum delicatum, Kal Maias de Formiano proficiscemur, ut Anti simus a D v Nonas Maias. ludi enim Anti futuri sunt a iiii ad pr Nonas Maias. Eos Tullia spectare vult. Inde cogito in Tusculanum, deinde Arpinum, Romam ad Kal Iunias. te aut in Formiano aut Anti aut in Tusculano cura ut videamus. epistulam superiorem restitue nobis et appinge aliquid novi.
- Vai al testo del Libro 01; 18 delle Epistulae ad Atticum di Cicerone
- Vai al testo del Libro 03; 01-04 delle Epistulae ad Atticum di Cicerone