Ad Attico, Cicerone, Versione di Latino, Libro 01; 02

Di Redazione Studenti.

Testo originale in latino del Libro 01, paragrafo 02, delle Epistulae ad Atticum di Cicerone

AD ATTICO: LIBRO 01; PARAGRAFO 02

L Iulio Caesare, C Marcio Figulo consulibus filiolo me auctum scito salva Terentia. Abs te tam diu nihil litterarum! Ego de meis ad te rationibus scripsi antea diligenter. hoc tempore Catilinam, competitorem nostrum, defendere cogitamus. Iudices habemus, quos volumus, summa accusatoris voluntate. Spero, si absolutus erit, coniunctiorem illum nobis fore in ratione petitionis; sin aliter acciderit, humaniter feremus.Tuo adventu nobis opus est maturo; nam prorus summa hominum est opinio tuos familiares nobiles homines adversarios honori nostro fore. Ad eorum voluntatem mihi conciliandam maximo te mihi usui fore video. Quare Ianuario mense, ut constituisti, cura ut Romae sis.